|
1. Unum sacerdotium in
Christo
Per baptismum feminae et viri aequaliter participant Christi
sacerdotium. Quod etiam spectat ad sacros ordines.
Hic
tangas!
2. Eis licet
praeesse
In Ultima Cena Iesus et feminis et viris potentiam dedit ut
eucharistiae praeessent. Hic tangas!
3. Praeiudicia
culturalia Ecclesiae consuetudo feminarum ex ordine sacerdotum reiciendarum
oritur e triplici praeiudicio, quo duces Ecclesiae afficiuntur.Hic
tangas!
4. Feminae fuerunt
diaconae Usque ad saeculum nonum, et ultra, Ecclesia feminis dedit plenam
diaconorum ordinationem, eamque sacramentalem. Itaque feminas ordinare
licet. Hic
tangas!
5. Facultas feminarum
ordinandarum invenitur in Ecclesiae traditione latente.
Maria, exempli gratia, diu culta est ut sacerdotissa. Inde patet
feminarum exclusionem "sensu fidelium" iam esse superatam. Hic
tangas!
6. Aliae Ecclesiae
christianae sacerdotissas admittunt.
Aliae Ecclesiae christianae, re diligenter perspecta, feminas nunc
ordinant sacerdotissas. Quamquam non omnia, quae in aliis Ecclesiis aguntur, ab
Ecclesia Catholica accipi possunt, in hac re tamen consensus plerorumque
fidelium confirmat feminarum ordinationem cum spiritu Christi plane congruere.
Hic
tangas!
7. Sunt etiam feminae re
vera vocatae ad sacerdotium. Multae feminae, quae officium habent in Ecclesia catholica, in se
sentiunt sacerdotii vocationem. Hoc est signum Spiritus Sancti, quod
praetermittere non licet.Hic tangas!
Ergo nullum est argumentum
validum , quo feminae a sacerdotio arceantur, multae contra rationes eminenter
catholicae, quibus accipiantur ! |