I Epistolam ad Corinthios, cap. XIV, vers. 34-35
Interaction Academic Shelves Medieval Theologians Home mss on Women Deacons SITEMAP feedback

Commentaria in I Epistolam ad Corinthios, cap. XIV, vers. 34-35

R. P. Cornelii A Lapide

COMMENTARIA in SCRIPTURAM SACRAM

Tomus Decimus Octavus, complectens expositionem literalem et moralem Divi Pauli Epistolarum, Parisiis, Ludovicus Vivès, Bibliopola Editor, Via Casette 23, M DCCC LVIII, pp. 396-397.

vers. 34

Mulieres in Ecclesiis Taceant, - etiam Prophetissae, quia contra ordinem naturae est et legis, Genes. III, 16, ut in conspectu virorum feminae eis subditae loquantur. Ita Ambrosius, et ex eo Anselmus. Secundo, quia idipsum est praeter earum verecundiam et humilitatem. Ita Anselmus. Tertio, quia vir melioris est judicii, rationis, discursus et discretionis, quam femina. Quarto, jure, ait Anselmul, tacere jubetur femina, quae cum loqueretur, viro suo suasit peccatum, Genes. III. Quinto, ut frenum injiciatur ejus loquacitati. Nam: “Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas pulsari”, cum duae mulieres litigant: quod facile in ecclesia contingeret, si eis docere permitteretur. De hoc mulieris silentio plura dicam I Tim.II, 9. Quam ergo contra Apostolum, contra fas omne, jus et decus est, si mulier caput sit Ecclesiae alicujus?

Tropologice, mulier est passio et concupiscentia, vir est ratio; illa ergo taceat, et rationi se subdat. Vide Chrysostomum, homil. 37 in morali. “Mulier, inquit Aristoteles, lib.IX De Natura animal., cap.1, misericors magis et ad lacrymas propensior est, quam vir: invida item magis, et querula, et maledicentior, et mordacior: praeterea anxia, et desperans magis quam mas, atque impudentior et mendacior, quin etiam facilior decipi.”

vers 35.

Si Quid Volunt Discere, Domi Viros Suos Interrogent.- Hinc ait Primasius: Viri adeo docti esse deberent, ut uxores suas docere et in rebus fidei instruere possent; sed, quid si indocti sint, ut saepe fit, a quibus instruentur mulieres? Respondet Primasius: Habent concionatores, confessarios et magistros, qui eas instruant. Secundo, melius est illis quaedam non necessaria ignorare, quam cum scandalo et inverecundia in ecclesia ea rogare et discere.

Dices: Anna Prophetissa in templo loquebatur omnibus de Christo, Lucae II. Respondeo: Loquebatur omnibus, id est, singulis privatim, non in Ecclesia, id est ecclesiastico conventu, nec in templo proprie dicto: nam templum Judaeorum nec mulier nec vir, sed soli sacerdotes ingredi poterant. Loquebatur ergo Anna mulieribus singulis in atrio feminarum: nam atrium distinctum ab atrio virorum habebant feminae, teste Josepho.

Dices secundo: Moniales in ecclesiis suis canunt. Respondeo: Ibi non est Ecclesia, id est fidelis populi conventus, sed est chorus Monialium tantum.


For related online Libraries see:

Equality for Women
The ORDINATION OF WOMEN in the Catholic Church Catherine of Siena VIRTUAL COLLEGE
THE BODY IS SACRED MYSTERY AND BEYOND

We hope that you have found this document helpful. It costs our small charity - HOUSETOP CARE - on average £10 / $20 / Euro15 to make such a document freely available to you. This is because we have to identify the best scholarship available, retrieve texts, obtain permissions, scan, edit, link and convert documents to html format and run a small office to make this all possible.

Having benefited from the online library, any donation, small or large, that you can make to support our work would be gratefully appreciated. Click here to make a donation now.

On women, natural law and sexual ethics.

Find links to related websites in your own country! Make this site one of your favourites Recommend this website to a friend Let us have your ideas and suggestions Create a button and link to our site from your webpage Women's Ongoing Internet Consultation 'Friends' give us a regular contribution We need your financial support!

Please, credit this document
as published by www.ministryforwomen.org!